De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non est bonum vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male ; ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam imputas mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum bonum iactas, cogita te mihi imputare muscarum ac vermium bonum.
Deinde, ut nihil aliud dicam, quam
bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter vitae direxisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, imperitum dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes.Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum pervenerunt. Quid ?
si quis in tantum processit, ut aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet famam tenebrasque natalium suorum clara luce discuteret, non inaestimabile in parentes suos beneficium contulit ?
An quisquam Aristonem et Gryllum nisi propter Xenophontem ac Platonem filios nosset ? Sophroniscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enumerare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit posteris.
Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa navali corona insignis, unicum adeptus inter dona militaria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, quae et priorem magnificentiam
vincerent et nulla postea vincerentur ?Utrum Octavius maius beneficium dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum umbra adoptivi patris abscondit ? Quantam cepisset voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset securae paci praesidentem, non adgnoscens bonum suum nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse illum virum in domo sua nasci ! Quid nunc ceteros prosequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce retineret ?