De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit : animadvertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est.
Servavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi materiam ; honores, opes, quidquid humanos ad se animos rapit, congessi, et eum supra omnes starem, infra illum steti. Die nunc :
" Hoc ipsum, quod ista potuisti, patris munus est " ; respondebo tibi : " Est prorsus, si ad ista facienda nasci satis est ; sed si ad bene vivendum minima portio est vivere et id tribuisti, quod cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, quibusdam etiam foedissimis commune est, noli tibi
adserere, quod non ex tuis beneficiis, etiam si non sine tuis, oritur."Puta me vitam pro vita reddidisse. Sic quoque munus tuum vici, cum ego dederim sentiente cum sentiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto levius mori ante mortis metum.
Ego vitam dedi statim illa usuro, tu nescituro, an viveret ; ego vitam dedi mortem timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem ; ego tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me expertem rationis genuisti, onus alienum.