De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Quidquid praestiti patri, etiam si magnum
est, infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, si non genuisset." Isto modo etiam, si quis patrem meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare ei potero, quod non beneficio eius minus sit ; non enim genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne illud verius sit aestimari, an id, quod potui, et id, quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis.Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit : animadvertis exiguum et incertum et boni malique communem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est.