De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Nulla non res principia sua magno gradu transit. Semina omnium rerum causae sunt et tamen minimae partes sunt eorum, quae gignunt. Adspice Rhenum, adspice Euphraten, omnes denique inclutos amnes. Quid sunt, si illos illic, unde effluunt, aestimes ? Quidquid est, quo timentur, quo nominantur, in processu paraverunt.
Adspice trabes, sive proceritatem aestimes, altissimas, sive crassitudinem spatiumque ramorum, latissime fusas. Quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complectitur ! Tolle radicem : nemora non surgent, nec tanti
montes vestientur. Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ; tamen, quae in firmamentum totius operis iacta sunt, latent. Idem in ceteris evenit;principia sua semper sequens magnitudo obruet. Non potuissem quicquam consequi, nisi parentum beneficium antecessisset ; sed non ideo, quidquid consecutus sum, minus est eo, sine quo consecutus non essem.