De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

An aecum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint ? Vis scire, quando non sit beneficium ? Ubi dici potest : " Quid, si nollet ? " Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est.

Inter se contraria sunt beneficium et iniuria ; potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere. Atqui de iniuriis dominorum in servos qui

audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat. Quid ergo ? Beneficium dominus a servo accipit ?

Immo homo ab homine. Denique, quod in illius potestate fuit, fecit : beneficium domino dedit ; ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat ?

Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo servavit ; alius mortem domini adiuvit, alius decepit.

Claudius Quadrigarius in duodevicensimo annalium tradit, cum obsideretur Grumentum et iam ad summam desperationem ventum esset, duos servos ad hostem transfugisse et operae pretium fecisse. Deinde urbe capta passim discurrente victore illos per nota itinera ad domum, in qua servierant, praecucurrisse et dominam suam ante egisse ; quaerentibus, quaenam esset, dominam et quidem crudelissimam ad supplicium ab ipsis duci professes esse. Eductam deinde extra mures summa cura celasse, donec hostilis ira consideret ; deinde, ut satiatus miles cito ad Romanos mores rediit, illos quoque ad suos redisse et dominam

sibi ipsos dedisse.

Manu misit utrumque e vestigio illa nec indignata est ab his se vitam accepisse, in quos vitae necisque potestatem habuisset. Potuit sibi hoc vel magis gratulari ; aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.