De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

An aecum videtur tibi, quibus, si minus debito faciant, irascimur, non haberi gratiam, si plus debito solitoque fecerint ? Vis scire, quando non sit beneficium ? Ubi dici potest : " Quid, si nollet ? " Ubi vero id praestitit, quod nolle licuit, voluisse laudandum est.

Inter se contraria sunt beneficium et iniuria ; potest dare beneficium domino, si a domino iniuriam accipere. Atqui de iniuriis dominorum in servos qui

audiat positus est, qui et saevitiam et libidinem et in praebendis ad victum necessariis avaritiam compescat. Quid ergo ? Beneficium dominus a servo accipit ?

Immo homo ab homine. Denique, quod in illius potestate fuit, fecit : beneficium domino dedit ; ne a servo acceperis, in tua potestate est. Quis autem tantus est, quem non fortuna indigere etiam infimis cogat ?

Multa iam beneficiorum exempla referam et dissimilia et quaedam inter se contraria. Dedit aliquis domino suo vitam, dedit mortem, servavit periturum et, hoc si parum est, pereundo servavit ; alius mortem domini adiuvit, alius decepit.