De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magni animi ; ergo et beneficium dare potest, nam et hoc virtutis est. Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint.
Non est dubium, quin servus beneficium dare
possit cuilibet ; quare ergo non et domino suo possit ? " Quia non potest," inquit, " creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui cotidie dominum suum obligat ; peregrinantem sequitur, aegro ministrat, rus eius labore summo colit ; omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret et non dare. Servus autem non habet negandi potestatem ; ita non praestat, sed paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non potuit."