De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Comparari autem potest utriusque vita, cum alter tristis sit et sollicitus, qualis esse infitiator ac fraudulentus solet, apud quem non parentium, qui debet, honor est, non educatoris, non praeceptorum, alter laetus, hilaris, occasionem referendae gratiae expectans et ex hoc ipso adfectu gaudium grande percipiens nec quaerens, quomodo decoquat, sed quemadmodum plenius uberiusque respondeat non solum parentibus et amicis, sed humilioribus quoque personis ? Nam etiam si a servo suo beneficium accepit, aestimat, non a quo, sed quid acceperit.
Quamquam quaeritur a quibusdam, sicut ab Hecatone, an beneficium dare servus domino possit. Sunt enim, qui ita distinguant, quaedam beneficia esse, quaedam officia, quaedam ministeria ; beneficium esse, quod alienus det (alienus est, qui potuit sine reprehensione cessare) ; officium esse filii, uxoris, earum personarum, quas necessitudo suscitat et ferre opem iubet ; ministerium esse servi, quem condicio
sua eo loco posuit, ut nihil eorum, quae praestat, imputet superiori.[*]( Hosius after Lipsius marks a lacuna here. )Praeterea servum qui negat dare aliquando domino beneficium, ignarus est iuris humani ; refert enim, cuius animi sit, qui praestat, non cuius status. Nulli praeclusa virtus est ; omnibus patet, omnes admittit, omnes invitat, et ingenuos et libertinos et servos et reges et exules ; non eligit domum nec censum, nudo homine contenta est. Quid enim erat tuti adversus repentina, quid animus magnum promitteret sibi, si certam virtutem fortuna amitteret ?
Si non dat beneficium servus domino, nec regi quisquam suo nec duci suo miles ; quid enim interest, quali quis teneatur imperio, si summo tenetur ? Nam si servo, quominus in nomen meriti perveniat, necessitas obstat et patiendi ultima timor, idem istuc obstabit et ei, qui regem habet, et ei, qui ducem, quoniam sub dispari titulo paria in illos licent. Atqui dant regibus suis, dant imperatoribus beneficia ; ergo et dominis.
Potest servus iustus esse, potest fortis, potest magni animi ; ergo et beneficium dare potest, nam et hoc virtutis est. Adeo quidem dominis servi beneficia possunt dare, ut ipsos saepe beneficii sui fecerint.
Non est dubium, quin servus beneficium dare
possit cuilibet ; quare ergo non et domino suo possit ? " Quia non potest," inquit, " creditor domini sui fieri, si pecuniam illi dederit. Alioqui cotidie dominum suum obligat ; peregrinantem sequitur, aegro ministrat, rus eius labore summo colit ; omnia tamen ista, quae alio praestante beneficia dicerentur, praestante servo ministeria sunt. Beneficium enim id est, quod quis dedit, cum illi liceret et non dare. Servus autem non habet negandi potestatem ; ita non praestat, sed paret, nec id se fecisse iactat, quod non facere non potuit."