De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! Anulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt ? In quid imprimunt signa ? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit ! Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ? At his ipsis non aliter statim pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?
Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus ! Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?
" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.