De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes. Ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit ; ille non est interrogatione contentus
, nisi reum manu sua tenuit.O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! Anulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt ? In quid imprimunt signa ? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit ! Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ? At his ipsis non aliter statim pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?
Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus ! Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?
" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.
Numquid iam ulla repudio erubescit, postquam illustres quaedam ac nobiles feminae non consulum numero sed maritorum annos suos computant et exeunt matrimonii causa, nubunt repudii ? Tamdiu istuc timebatur, quamdiu rarum erat; quia nulla sine
divortio acta sunt, quod saepe audiebant, facere didicerunt.Numquid iam ullus adulterii pudor est, postquam eo ventum est, ut nulla virum habeat, nisi ut adulterum irritet ? Argumentum est deformitatis pudicitia. Quam invenies tam miseram, tam sordidam, ut illi satis sit unum adulterorum par, nisi singulis divisit horas ? Et non sufficit dies omnibus, nisi apud alium gestata est, apud alium mansit. Infrunita et antiqua est, quae nesciat matrimonium vocari unum adulterium.