De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores ; nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora ; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem ? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera :