De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sic dicimus eum, qui beneficium bono animo accipit, gratiam rettulisse, nihilo minus illum in aere alieno relinquimus gratiam relaturum, etiam cum rettulit. Exhortatio est illa, non infitiatio beneficii, ne[*]( beneficii ne added by Gertz. ) beneficia timeamus, ne ut intolerabili sarcina pressi deficiamus animo. " Bona mihi donata sunt et fama defensa, detractae sordes, spiritus servatus[*]( servatus added by Haase. ) et libertas spiritu potior. Et quomodo referre gratiam potero ? Quando ille veniet dies, quo illi animum meum ostendam ?
" Hic ipse est, quo ille suum ostendit ! Excipe beneficium, amplexare, gaude, non quod accipias, sed quod reddas debiturusque sis ; non adibis tam magnae rei periculum, ut casus ingratum facere te possit. Nullas tibi proponam difficultates, ne despondeas animum, ne laborum ac longae servitutis expectatione deficias ; non differo te, de praesentibus fiat. Numquam eris gratus, nisi statim es.
Quid ergo facies ? Non arma sumenda sunt : at fortasse
erunt. Non maria emetienda : fortasse etiam ventis minantibus solves. Vis reddere beneficium ? Benigne accipe ; rettulisti gratiam, non ut solvisse te putes, sed ut securior debeas.Non referre beneficiis gratiam et est turpe et apud omnes habetur, Aebuti Liberalis ; ideo de ingratis etiam ingrati queruntur, cum interim hoc omnibus haeret, quod omnibus displicet, adeoque in contrarium itur, ut quosdam habeamus infestissimos non post beneficia tantum sed propter beneficia.
Hoc pravitate naturae accidere quibusdam non negaverim, pluribus, quia memoriam tempus interpositum subducit ; nam quae recentia apud illos viguerunt, ea interiecto spatio obsolescunt. De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos vocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, cum hoc non accidat nisi ingrato.
Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus varietas magna. Ingratus est, qui beneficium accepisse se negat, quod accepit ; ingratus est, qui dissimulat
; ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est.Illi enim si non solvunt, tamen debent, et extat apud illos vestigium certe meritorum intra malam conscientiam inclusorum ; aliquando ad referendam gratiam converti ex aliqua causa possunt, si illos pudor admonuerit, si subita honestae rei cupiditas, qualis solet ad tempus etiam in malis pectoribus exsurgere, si invitaverit facilis occasio ; hic numquam fieri gratus potest, cui beneficium totum elapsum est. Et utrum tu peiorem vocas, apud quem gratia beneficii intercidit, an apud quem etiam memoria ?