De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Bene navigavit, qui quem destinavit portum tenuit ; teli iactus certae manus peregit officium, si petita percussit ; beneficium qui
dat, vult excipi grate ; habet, quod voluit, si bene acceptum est. Sed speravit emolumenti aliquid. Non fuit hoc beneficium, cuius proprium est nihil de reditu cogitare.Quod accipiebam, eo animo accepi, quo dabatur : reddidi. Alioqui pessima optimae rei condicio est : ut gratus sim, ad fortunam mittor ! Si illa invita respondere non possum, sufficit animus animo.
" Quid ergo ? non, quidquid potuero, et faciam, ut reddam, et temporum rerumque occasionem sequar et implere eius sinum cupiam, a quo aliquid accepi ? " Sed malo loco beneficium est, nisi et excussis manibus esse grato licet !
" Qui accepit," inquit, " beneficium, licet animo benignissimo acceperit, nondum consummavit officium suum ; restat enim pars reddendi; sicut in lusu est aliquid pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit, quam acceperat."
Exemplum hoc dissimile est ; quare ? Quia huius rei laus in corporis motu est et in agilitate, non in animo ; explicari itaque totum debet, de quo oculis iudicatur. Nec tamen ideo non bonum lusorem dicam, qui pilam, ut oportebat, excepit, si per ipsum mora, quominus remitteret, non fuit.
" Sed quamvis," inquit, " arti ludentis nihil
desit, quia partem quidem fecit, sed partem, quam non fecit, potest facere, lusus ipse imperfectus est, qui [*](4) consummatur vicibus mittendi ac remittendo" Nolo diutius hoc refellere ; existimemus ita esse, desit aliquid lusui, non lusori ; sic et in hoc, de quo disputamus, deest aliquid rei datae, cui par alia debetur, non animo, qui animum parem sibi nanctus est et, quantum in illo est, quod voluit, effecit.Beneficium mihi dedit ; accepi non aliter, quam ipse accipi voluit : iam habet, quod petit, et quod unum petit, ergo gratus sum. Post hoc usus mei restat et aliquod ex homine grato commodum ; hoc non imperfecti officii reliqua pars est, sed perfecti accessio. Facit Phidias statuam ;
alius est fructus artis, alius artificii : artis est fecisse, quod voluit, artificii fecisse cum fructu ; perfecit opus suum Phidias, etiam si non vendidit. Triplex illi fructus est operis sui: unus conscientiae ; hunc absoluto opere percipit; alter famae ; tertius utilitatis, quem allatura est aut gratia aut venditio aut aliqua commoditas.
Sic bene
ficii fructus primus ille est conscientiae ; hunc percipit, qui, quo voluit, munus suum pertulit ; secundus et tertius[*]( et tertius added by Haase. ) est et famae et eorum, quae praestari in vicem possunt. Itaque cum benigne acceptum est beneficium, qui dedit, gratiam quidem iam recepit, mercedem nondum ; debeo itaque, quod extra beneficium est, ipsum quidem bene accipiendo persolvi." Quid ergo ? ", inquit, " rettulit gratiam, qui nihil fecit ? " Primum fecit : bono animo bonum obtulit et, quod est amicitiae, ex aequo. Post deinde aliter beneficium, aliter creditum solvitur ; non est, quod expectes, ut solutionem tibi ostendam ; res inter animos geritur.