De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ut ille se castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet familiarem querellam : " Irascor tibi, quod, cum aliquid desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit ; postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges ; semel rusticitati tuae ignoscitur."
Sic efficies, ut animum tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod petendum venerat. Tune est summa virtus tribuentis, tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi : " Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo
loquebar, alia via pervenisset; huic eius animo numquam parem gratiam referam."At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea superbia, ut impetrasse paeniteat. Aliae deinde post rem promissam secuntur morae ; nihil autem est acerbius, quam ubi quoque, quod[*]( quod commonly added. ) impetrasti, rogandum est.
Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam accipere difficilius est quam impetrare. Hic rogandus est, ut admoneat, ille, ut consummet ; sic unum munus per multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum apud promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis post illum rogandus est.
Hoc itaque curae habebis, si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo illa intercipiat, nemo detineat ; nemo in eo, quod daturus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam minuat.
Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suam quam trahi. Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt,
quos delectat superbiae suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt.Quare verissimum existima, quod ille comicus dixit :
Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit : " Fac, si quid facis " et: " Nihil tanti est ; malo mihi iam neges." Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse ?
- Quid ? tu non intellegis
- tantum te gratiae demere, quantum morae adicis ?
Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod antecedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et eum plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert.