De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quanto satius est ad contemplationem tot tantorumque beneficiorum reverti et agere gratias, quod nos in hoc pulcherrimo domicilio voluerunt secundas sortiri, quod terrenis praefecerunt ! Aliquis ea animalia comparat nobis, quorum potestas penes nos est ? Quidquid nobis negatum est, dari non potuit.
Proinde, quisquis es iniquus aestimator sortis humanae, cogita, quanta nobis tribuerit parens noster, quanto valentiora animalia sub iugum miserimus, quanto velociora consequamur, quam nihil sit mortale non sub ictu nostro positum.
Tot virtutes accepimus, tot artes, animum denique, cui nihil non eodem, quo
intendit, momento pervium est, sideribus velociorem, quorum post multa saecula futuros cursus antecedit ; tantum deinde frugum, tantum opum, tantum rerum aliarum super alias acervatarum. Circumeas licet cuncta et, quia nihil totum invenies, quod esse te malles, ex omnibus singula excerpas, quae tibi dari velles ; bene aestimata naturae indulgentia confitearis necesse est in deliciis te illi fuisse. Ita est :