De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Hic cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad quem attulerat paupertatem sub onere nobilitatis laborantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia subinde de[*]( de commonly added. ) Augusto solebat queri dicens a studiis se abductum ; nihil tantum in se congestum esse, quantum perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu et labore irrito liberaverat !

Non patitur aviditas quemquam esse gratum ; numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.