De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
" Cum eligendum dico, cui debeas, vim maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum velis an non, id apud te ipse perpendes ; si necessitas tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo id accipiendo obligatur, quod illi repudiare
non licuit ; si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. " Vitam tamen tibi dedit !" Non refert, quid sit, quod datur, nisi a volente, nisi volenti datur ; si servasti me, non ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit ; non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt nec obligant. Tuber quidam tyranni gladio divisit, qui ad occidendum eum venerat ; non ideo illi tyrannus gratias egit. quod rem, quam medicorum manus reformidaverant, nocendo sanavit.
Vides non esse magnum in ipsa re momentum, quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo animo profuit ; casus enim beneficium est, hominis iniuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum. Num ergo beneficium est ferae auxilium ? Minime, quia nec voluit facere nec faciendi animo fecit.