De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis ; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est. Nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet.
Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus ; utcumque enim venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet ; si cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse sed languidius et in ipsam eius derigentes manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis ; quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si audent, si volunt.
Facimus autem plerumque ingratos et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit ; ut malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest,
nisi consentitur, extendi.Multi sunt tam pravae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri recepisse, superbi et imputatores. Quanto melius quantoque humanius id agere, ut illis quoque partes suae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiam exsolvi velit !
Male audire solet fenerator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.
Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed etiam accipiunt, quod non est committendum. Iam enim transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quodcumque ex duobus constat officium, tantundem ab utroque exigit. Qualis pater esse debeat, eum inspexeris, scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, qualem esse oporteat filium ; sunt aliquae partes mariti, sed non minores uxoris.