De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Respiciendae sunt cuique facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, cui damus ; quaedam enim minora sunt, quam ut exire a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora sunt. Utriusque itaque personam confer et ipsum inter illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut fastidiat aut non capiat.
Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui donabatur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset dicens non convenire fortunae suae : " Non quaero," inquit, " quid te accipere deceat, sed quid me dare." Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. Nihil enim per se quemquam decet ; refert, qui det, cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine
quibus facti ratio non constabit.Tumidissimum animal ! Si illum accipere hoc non decet, nec te dare; habetur personarum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi fuit non capere quam spargere !) : est tamen aliquis minor, quam in sinu eius condenda sit civitas !
Ab Antigono Cynicus petit talentum; respondit plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petit denarium; respondit minus esse, quam quod regem deceret dare. " Turpissima eiusmodi cavillatio est ; invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, in talento Cynicum respexit, eum posset et denarium tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Ut sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas tribuat."
Si me interrogas, probo ; est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam induisti : agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub gloria egestatis adquirere
. Adspicienda ergo non minus sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando quis cogitat.Volo Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis vitio aut excipientis ; tum cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est. Nisi utrique personae, dantis et accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum perveniet, ut debet.