De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Homo natus in hoc, ut mores liberae civitatis Persica servitute mutaret, parum iudicavit, si senator, senex, summis usus honoribus in conspectu principum supplex sibi
eo more iacuisset, quo hostes victi hostibus iacuere ; invenit aliquid infra genua, quo libertatem detruderet ! Non hoc est rem publicam calcare, et quidem, licet id aliquis non putet ad rem pertinere, sinistro pede ? Parum enim foede furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset imperator epigros suos !O superbia, magnae fortunae stultissimum malum ! Ut a te nihil accipere iuvat ! Ut omne beneficium in iniuriam convertis[*]( Hosius adds ut te omnia nimia delectant. )! Ut te omnia dedecent ! Quoque altius te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris ; quidquid das, corrumpis.