De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Interdum etiam ipse, qui iuvatur, vel[*]( vel added by Préchac. ) fallendus[*]( favellendus N1: fallendus Hosius. ) est, ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret potius quam acciperet.
" Quid ergo ? ille nesciet, a quo acceperit ? " Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii pars est ; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per quae intellegat et illius auctorem ; denique ille nesciet accepisse se, ego sciam me dedisse. " Parum est," inquis. Parum, si fenerare cogitas ; sed si dare, quo genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Contentus eris te teste ; alioqui non bene facere delectat sed videri bene fecisse.
" Volo utique sciat." Debitorem quaeris. " Volo utique sciat." Quid ? si illi utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in aliam partem abibis ? " Volo sciat."
Ita tu hominem non servabis in tenebris ?Non nego, quotiens patitur res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate ; sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod praestamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta non mitto. Quidni ? ego illi non sum iudicaturus me dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime necessaria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est : alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.
Lacerat animum et premit frequens meritorum commemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali proscriptione servatus a quodam Caesaris amico exclamavit, cum superbiam eius ferre non posset : " Redde me Caesari! " Quousque dices : " Ego te servavi, ego eripui morti " ? Istud, si meo arbitrio memini, vita est ; si tuo, mors est. Nihil tibi debeo, si me servasti, ut haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis ? Quousque oblivisci fortunae meae non sinis ? Semel in triumpho ductus essem! Non est dicendum, quid tribuerimus ;
qui admonet, repetit. Non est instandum, non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prioris admoneas.
Ne aliis quidem narrare debemus ; qui dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum. " Non negabis," inquit, " te recepisse " ; et cum respondisset : " Quando ? " " Saepe quidem," inquit, " et multis locis, id est, quotiens et ubicumque narrasti."Quid opus est eloqui, quid alienum occupare officium ? Est, qui istud facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud te tacente nemo sciturus est ! Quod adeo non est committendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, respondendum sit : " Dignissimus quidem ille est maioribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia illi praestare quam adhuc praestitisse " ; et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere.
Deinde adicienda omnis humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur ad segetem ; nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. Eadem beneficiorum condicio est.