De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes[*]( et iuvenes added by Gertz. ) et virgines solutaque ac perlucida veste.
Alii quidem videri volunt unam esse, quae det beneficium, alteram, quae accipiat, tertiam, quae reddat ; alii tria beneficorum[*]( beneficorum corrected by Madvig : beneficiorum O. ) esse genera, promerentium, reddentium, simul accipientium reddentiumque.
Sed utrumlibet ex istis iudica verum ; quid ista nos scientia iuvat ? Quid ille consertis manibus in se redeuntium chorus ? Ob hoc, quia ordo beneficii
per manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, pulcherrimus, si cohaeret et vices servat. In eo est aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium.