De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt multa " ; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat.
Beneficiorum simplex ratio est : tantum erogatur ; si reddet aliquid, lucrum est, si non reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente ; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre.
Qualiscumque priorum eventus est, persevera in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando gratos poterit efficere. Ne cessaveris, opus tuum perage et partes boni viri exsequere. Alium re, alium fide, alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus adiuva.
Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam immansuetum animal est, quod non cura mitiget et in amorem sui vertat. Leonum ora a magistris impune
tractantur, elephantorum feritatem usque in servile obsequium demeretur cibus ; adeo etiam, quae extra intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus est adversus unum beneficium ? Adversus alterum non erit. Duorum oblitus est ? Tertium etiam in eorum, quae exciderunt, memoriam reducet.Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit ; at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit. Non audebit adversus multa oculos attollere ; quocumque se convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat : beneficiis illum tuis cinge.
Quorum quae vis quaeve proprietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non pertinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae et quare sorores sint, et quare manibus implexis, et quare ridentes et iuvenes[*]( et iuvenes added by Gertz. ) et virgines solutaque ac perlucida veste.