De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Prima huius notae sunt : hostium manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam ; subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen ideo debemus tardius quemquam servare, quam possumus, ut muneri nostro timor imponat pondus.
Proxima ab his sunt,
sine quibus possumus quidem vivere, sed ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi applicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet.