De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Quam multi indigni luce sunt ! Tamen dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur ! Tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non fuisse mallent, esse patitur.
Hoc et magni animi et boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid magnifici erat multis prodesse, si nemo deceperit ? Nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, quorum a viro egregio statim fructus perceptus est.
Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit. Dicam, quod sentio. Qui beneficium non reddit, magis peccat ; qui non dat, citius.
In priore versu utrumque reprehendas ; nam nec in vulgum effundenda sunt, et nullius rei, minime beneficiorum, honesta largitio est ; quibus si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen.
- Beneficia in volgus cum largiri institueris,
- perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
Sequens sensus mirificus est, qui uno bene posito beneficio multorum amissorum damna solatur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitudini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum est " perdenda sunt multa " ; nullum perit, quia, qui perdit, computaverat.
Beneficiorum simplex ratio est : tantum erogatur ; si reddet aliquid, lucrum est, si non reddet, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente ; alioqui in formam crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium expensum ferre.