Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. deditque donum iudici victrix dea.
  2. ignosce raptae, iudicem iratum mea
  3. habitura causa est: ista Menelaum manent
  4. arbitria, nunc hanc luctibus paulum tuis,
  5. Andromacha, omissis flecto— vix lacrimas queo
  6. retinere,
Andr.
  1. Quantum est Helena quod lacrimat malum.
  2. cur lacrimat autem? fare quos Ithacus dolos,
  3. quae scelera nectat; utrum ab Idaeis iugis
  4. iactanda virgo est, arcis an celsae edito
  5. mittenda saxo? num per has vastum in mare
  6. volvenda rupes, latere quas scisso levat