Troades Furens
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor
- Pharin an Pisas Iovis et coronis
- Elida claram?
- Quolibet tristis miseras procella
- mittat et donet cuicumque terrae,
- dum luem tantam Troiae atque Achivis
- quae tulit, Sparte, procul absit, absit
- Argos et saevi Pelopis Mycenae,
- Neritos parva brevior Zacyntho
- et nocens saxis Ithace dolosis.
- Quod manet fatum dominusque quis te,
- aut quibus terris, Hecuba, videndam
- ducet? in cuius moriere regno?