Troades Furens

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Peiper, Rudolf, 1834-1898, editor; Richter, Gustav, 1838-1904, editor

  1. primisque nondum cornibus findens cutem
  2. cervice subito celsus et fronte arduus
  3. gregem paternum ducit ac pecori imperat;
  4. quae tenera caeso virga de trunco stetit,
  5. par ipsa matri tempore exiguo subit
  6. umbrasque terris reddit et caelo nemus;
  7. sic male relictus igne de magno cinis
  8. vires resumit. est quidem iniustus dolor
  9. rerum aestimator: si tamen tecum exigas,
  10. veniam dabis, quod bella post hiemes decem
  11. totidemque messes iam senex miles timet
  12. aliasque clades rursus ac numquam bene