Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.

Huius suasoriae alteram partem neminem scio declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS

p.54
qui
b.43
dixit, hoc grauius esse supplicium quam mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam esse omni, multo magis seni: ita memoriae consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret. non qualibet mercede uitam redimendam et: hic condiciones intolerabiles esse; omnia potius subeunda quam monumenta ingenii sui ipsum exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano cuius linguam in locum principem extulisset, ut insolentis Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto fortuna; iniuriam facturum generi humano. paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum in seruitute senescendum fuisset et in hoc unum eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.