Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni? misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero
non est tanti seruari Ciceroneni, ut seruatum Antonio debeam. TRIARI. Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem: nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiam si sine pretio daretur! Antonius hostis a republica iudicatus nunc hostem rempublicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est.
ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior. quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior
P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te solum inmortale est. qualis est pactio ? aufertur Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue, ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium,
Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.