Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ignosce, Cicero, si diu ista narrauero: forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis; si seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam

p.51
quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa uox tua: “mori enim naturae finis [*](Cic. pro Milone 37, 101) est, non poena?” hoc tibi uni non liquet? at uideris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.

P. ASPRENATIS. Vt Antonius Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse animaduertet? quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud quem Cicero loqueretur? Multos saepe uicturos animi sui contemptus oppressit; multos perituros parati ad pereundum animi ipsa

b.41
admiratio eripuit et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Promitte populo Romano contra Antonium. licet scripta tua combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit: at si non combusseris, fama populi Romani omnes.

Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni? misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero

p.52
uerbis: “cara est cuiquam salus quam aut dare aut eripere potest Antonius?”

non est tanti seruari Ciceroneni, ut seruatum Antonio debeam. TRIARI. Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem: nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiam si sine pretio daretur! Antonius hostis a republica iudicatus nunc hostem rempublicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est.

ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior. quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et caducum est seruetur, pereat ingenium quod aeternum est? ego mirabar, si non crudelior

b.42
esset Antonii uenia.

P. Scipionem a maioribus suis desciscentem generosa mors in numerum Scipionum reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te solum inmortale est. qualis est pactio ? aufertur Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur pro obliuione nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue, ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat Antonium,

p.53
nemo Ciceronem. Poteris perferre, ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? sine durare post te ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem. ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit, admirabile posteris uigebit ingenium et uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede mihi, uilissima pars tui est, quae tibi uel eripi uel donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse.

Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.