Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ignosce, Cicero, si diu ista narrauero: forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium illum indignum hoc successore generis; si seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam

p.51
quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis praestares patientiam, excepisses tamen linguam. Vbi est sacra illa uox tua: “mori enim naturae finis [*](Cic. pro Milone 37, 101) est, non poena?” hoc tibi uni non liquet? at uideris Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo Antonium nocentiorem.