Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Nam cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret, homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem, interroganti domino, quis ille esset qui in imo recumberet, ait: “hic est Cestius qui patrem tuum negabat litteras scisse;” adferri ocius flagra iussit et
Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus. Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam agenti ait: mh\ ou)=n path\r w)/n; et cum in quadam postulatione Hybreas patris sui totum locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, “age,” inquit, *non putas me didicisse patris mei “quousque tandem abutere Catilina patientia nostra?” GARGONIVS, homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat; unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset multa ait “ita quamprimum tantum timeat, quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo.”