Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me uitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere uelis, Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito,

p.50
hercules, illo tempore uixisti quo Caesar ultro te rogauit ut uiueres sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat respublica, sed in boni principis sinum ceciderat.

CESTI PII. Numquid opinio me fefellit? intellexit Antonius saluis eloquentiae monumentis non posse Ciceronem

b.40
mori. ad pactionem uocaris, qua pactione melior in te pars tui petitur. Adcommoda mihi paulisper eloquentiam: Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar et Pompeius, neque inissent turpem societatem neque diremissent: si uti umquam consilio tuo uoluissent, neque Pompeius Caesarem deseruisset neque Pompeium Caesar. Quid consulatum salutarem urbi, quid exilium consulatu honestius, quid prouocatam inter initia adulescentiae libertate tirocinii tui Syllanam potentiam, quid Antonium auulsum a Catilina, reipublicae redditum?