Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat; testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei reddidit. Asini Pollionis. “Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superuacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius aduersas ferre potuisset! namque utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt inuidiae tempestates coortae grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae atque

b.37
ingenii stetit ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.”