Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

T. LIVI. Marcus Cicero sub aduentum triumuirorum urbe cesserat pro certo habens id quod erat, non magis se Antonio eripi quam Caesari Cassium et Brutum posse: primo in Tusculanum fugerat, inde transuersis itineribus in Formianum ut ab Caieta nauem conscensurus proficiscitur. unde aliquoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest, “moriar,” inquit, “in patria saepe seruata.” Satis constat seruos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimicandum; ipsum deponi lecticam et quietos pati quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex lectica praebentique inmotam ceruicem caput praecisum est. nec satis stolidae crudelitati militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis, ubi eo ipso anno aduersus Antonium quanta nulla umquam humana uox cum admiratione eloquentiae auditus fuerat: uix

p.43
attollentes prae lacrimis oculos
b.34
homines intueri trucidati membra ciuis poterant.