Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ARGENTARIVS his duobus contentus fuit: aut non uenturum Xerxen, aut non esse metuendum si uenerit. his solis institit, et illud dixit quod exceptum est: “tollite,” inquit, “tropaea.” si uicisti, quid erubescis? si uictus es, quid imperas? Locum mouit non inutiliter: iudicare quidem se neque Xerxen neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam effundi; sed eo magis tropaea ipsis tuenda, si quis umquam illinc uenturus hostis esset, ut conspectu tropaeorum animi militum accenderentur, hostium frangerentur.

BLANDVS dixit: repleat ipse prius Atho et maria in antiquam faciem reducat. apparere uult posteris quemadmodum uenerit: appareat quemadmodum redierit. TRIARIVS omni dimissa diuisione tantum exultauit quod Xerxen audiret uenire: adesse ipsis nouam uictoriam, noua tropaea. SILO POMPEIVS uenusto genere sententiae usus est: “enisi tollitis,” inquit, “tropaea, ego ueniam.” hoc ait Xerses: nisi haec tropaea tollitis, alia ponetis.