Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. Memini una nos ab auditione NICETIS ad Messalam uenisse. Nicetes suo impetu ualde Graecis placuerat. quaerebat a Gallione Messala, quid illi uisus esset Nicetes ? Gallio ait: “plena deo.” quotiens audierat aliquem ex his
Apud Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri consuetudine prolapsus dixit: “et ille erat plena deo.” quaerenti deinde quid hoc esse uellet uersum Vergilii retulit et quomodo hoc semel sibi apud Messalam excidisset et nunquam non postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theodoreus offendebatur Nicetis ingenio, itaque delectatus est fabula Gallionis: hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo ualde placuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis uersibus
feror huc illuc, ut plena deo.Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.