Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

angustas mihi Thermopylas fecerant. CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia

b.13
uicerit quam Laconas. Ne testem quidem uirtutis nostrae habere possumus; id de nobis credetur quod hostes narrauerint. Habetis consilium meum; id est autem meum quod totius Graeciae. si quis aliud suadet, non fortes uos uult esse, sed perditos. CLANDI MARCELLI. Non uincent nos, sed obruent. Satisfecimus nomini, ultumi cessimus:

ante nos rerum natura uicta est. DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter: ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio

p.17
Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.

Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum [*](Diod. XI 9)

b.14
esse a)ristopoiei=sqai w(s e)n a(/|dou deipnhsome/nous.

SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir

p.18
eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur animosius quam prior---Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait:
stratique per herbam, Hic meus est, dixere, dies.
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi seruata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi erat qui non poterant dicere: