Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Referam praecepta, matrum: “aut in his, aut cum his?” minus turpe est a bello inermem reuerti quam armatum fugere. Referam captiuorum uerba? captus
angustas mihi Thermopylas fecerant. CONTRA. CORNELI HISPANI. At ego niaximum tuideo dedecus futurum reipublicae nostrae, si Xerses nihil prius in Graecia
ante nos rerum natura uicta est. DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter: ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio
Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum [*](Diod. XI 9)
SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir
stratique per herbam, Hic meus est, dixere, dies.Elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi seruata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi erat qui non poterant dicere:
“hic dies est meus.” Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod cum plures induxisset dicerent: “hic meus est dies,” non “hic noster est,” et in sententia optima id accusabat quod erat optimum. muta enim, ut “noster” sit: peribit omnis uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum quod ex communi sermone trahitur; nam quasi prouerbii loco est: “hic dies meus est;” et cum ad sensum rettuleris ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis summouenda habebit locum: dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis: “hic meus est dies.”
Sed ut reuertar ad Leonidam et trecentos,