Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
O graue maiorum uirtutis dedecus! Lacones se numerant, non aestimant. Videamus quanta turba sit, ut habeat certe Sparta, etiamsi non fortes milites, at nuntios ueros. Ita ne
POMPEI SILONIS. Xerses multos secum adducit, Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert, quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit, quantum nationum secum Xerses trahat: tot ad nos pertinent, quot locus ceperit. CORNELI HISPANI. Pro Sparta uenimus, pro Graecia stemus: uincamus hostes, socios iam uicimus: sciat iste insolens barbarus, nihil esse difficilius quam Laconis armati latus fodere. Ego uero quod discesserunt gaudeo: liberas nobis reliquere Thermopylas; nil erit quod uirtuti nostrae se apponat, quod se inserat; non latebit in turba Laco; quocunque Xerses aspexerit, Spartanos uidebit. BLANDI.
Referam praecepta, matrum: “aut in his, aut cum his?” minus turpe est a bello inermem reuerti quam armatum fugere. Referam captiuorum uerba? captus