Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

SENECA fuit, cuius nomen ad uos potuit peruenisse, ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia dicere, adeo ut nouissime morbo huius rei et teneretur et rideretur; nam et seruos nolebat habere nisi grandes et argentea uasa non nisi grandia. Credatis mihi uelim non iocanti, eo peruenit insania eius, ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae haberet. Omnia grandia si quando inueniret probanti inpositum est cognomen uel; ut Messala ait,

p.21
cognomentum, et uocari coepit Seneca Grandio. Is in hac suasoria cum posuisset contradictionem: “at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt” sublatis manibus, insistens summis digitis — sic enim solebat quo grandior fieret — exclamat: gaudeo, gaudeo. mirantibus nobis quod tantum illi bonum contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item dixit: iste qui classibus suis maria subripuit, qui terras circumscripsit, dilatauit profundum, nouam rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra caelum castra: commilitones habebo deos.

SENIANVS multo potentius dixit: terras armis obsidet, caelum sagittis, maria uinculis: Lacones nisi succurritis mundus captus est. Decentissimi generis stultam sententiam referam VICTORIS STATORI, municipis mei, cuius fabulis memoria dignissimis aliquis † suasoria

b.17
occasione sumpsit contradictionem: At, inquit, trecenti sumus; et ita respondit: trecenti, set uiri, set armati, set Lacones, set ad Thermopylas; numquam uidi plures trecentos.