Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

ante nos rerum natura uicta est. DIVISIO. Huius suasoriae feci mentionem, non quia in ea subtilitatis erat aliquid quod uos excitare posset, set ut sciretis quam nitide FVSCVS dixisset uel quam licenter: ipse sententiam non feram; uestri arbitrii erit, utrum explicationes eius ut luxuriosas uituperetis an ut uegetas laudetis. Pollio

p.17
Asinius aiebat hoc non esse suadere. Recolo nihil fuisse me iuuene tam notum quam has explicationes Fusci, quas nemo nostrum non alias alia inclinatione uocis uelut sua quisque modulatione cantabat. At quia semel in mentionem incidi Fusci ex omnibus suasoriis celebres descriptiunculas subtexam, etiam si nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor dilexerit.

Diuisione autem in hac suasoria Fuscus usus est illa uolgari ut diceret, non esse honestum fugere, etiamsi tutum esset; deinde aeque periculosum esse fugere et pugnare; nouissime periculosius esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugientibus et hostes et suos. CESTIVS primam partem sic transiit quasi nemo dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transiit, an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae uos confundunt: hostes, sociorum fuga, paucitas. Non quidem in hac suasoria sed in hac materia disertissima illa fertur sententia DORIONIS , cum posuisset hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam apud Herodotum [*](Diod. XI 9)

b.14
esse a)ristopoiei=sqai w(s e)n a(/|dou deipnhsome/nous.

SABINVS ASILIVS, uenustissimus inter rhetoras scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset, ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam renuntiassem. ATTALVS Stoicus qui solum uertit a Seiano circumscriptus, magnae uir

p.18
eloquentiae, ex his philosophis quos uestra aetas uidit longe et subtilissimus et facundissumus, cum tam magna et nobili sententia certauit, et mihi dixisse uidetur animosius quam prior---Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a SEVERO CORNELIO dictus tamquam de Romanis nescio an parum fortiter. Edicta in posterum diem pugna epulantes milites inducit et ait:
stratique per herbam, Hic meus est, dixere, dies.
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi seruata est magnitudo: cenant enim tamquam crastinum desperent. Quantum illis Laconibus animi erat qui non poterant dicere:

“hic dies est meus.” Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod cum plures induxisset dicerent: “hic meus est dies,” non “hic noster est,” et in sententia optima id accusabat quod erat optimum. muta enim, ut “noster” sit: peribit omnis uersus elegantia, in quo hoc est decentissimum quod ex communi sermone trahitur; nam quasi prouerbii loco est: “hic dies meus est;” et cum ad sensum rettuleris ne grammaticorum quidem calumnia ab omnibus magnis ingeniis summouenda habebit locum: dixerunt enim non omnes semel tamquam in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex iis: “hic meus est dies.”

Sed ut reuertar ad Leonidam et trecentos,

b.15
pulcherrima illa fertur
p.19
GLYCONIS sententia In hac ipsa suasoria non sane refero memoria ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi DAMAE: poi= feu/cesqe; o(/pla tei/xh. De positione loci eleganter dixit HATERIVS, cum angustias loci facundissime descripsisset: natus trecentis locus. CESTIVS cum honores descripsisset quos habituri essent, si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulcra nostra iurabitur. NICETES longe disertius hanc phantasiam mouit et adiecit: ---nisi antiquior Xerses fuisset quam Demosthenes † CIPTOY cui dicere. Hanc suam dixit sententiam aut certe non deprehensam, cum descripsisset oportunitatem loci et tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo positas,