Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
FABIANVS philosophus primam fecit quaestionem eandem: etiam si nauigari posset Oceanus nauigandum non esse. At rationem aliam primam fecit: modum inponendum esse rebus secundis. hic dixit sententiam: illa demum est magna felicitas quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit: sine potius rerum naturam quam fortunam tuam deficere.
Secundam quoque quaestionem aliter tractauit: diuisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. Deinde si essent, perueniri tamen ad illas non posse; hic difficultatem nauigationis, ignoti maris naturam non patientem nauigationis. Nouissime ut posset perueniri, tanti