Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Cuicumque rei magnitudinem natura dederat dedit et modum: nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed semper inde ubi desisse uideatur nouam exsurgere. facile ista finguntur quia Oceanus nauigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro uicisse qua mundo lucere satis est. Intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles: nouae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta quae profunda ista uastitas nutrit, confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies, ipsum uero graue et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Ita est,
ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus reuocat: uicimus qua licet. nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et