Maiestatis laesae sit actio. Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat
p.450
numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maiestatis. Obicio luxuriam, histrioniam, iocos? an in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Vni fortasse osculo donauit homicidium. Caenaturi carnifices manus abluunt. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit. Seruum si uerberari uoluisses, extra conuiuium abduxisses. Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures: quis credit ista concupisse meretricem uel fecisse praetorem? Virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis uictima trucidatur. Me miserum, imperii Romani terrore lusisti. Legi potius quam scorto cadat. Exsurgite Bruti, Horati, Deci et cetera imperii decora: uestris fascibus, securibus uestris iam puellae iocantur obscenae. In eo quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis
b.435
actione uindicandum est. Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem. Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus percussisse Romanus et foedere continetur: nunc nec uiribus quicquam populi detractum est nec opinioni. At ex te ceteros aestimant. Et ante hunc alii fuerunt pro quibus aestimari possent. nemo adscribit urbibus uitia singulorum. Obiciunt quod dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato. Libido omnis intra meretricem est,
p.451
crudelitas intra carcerem. Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam. Non putaui ad rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. Occisus est quis? damnatus; ubi ? in praetorio; quo tempore ? est enim tempus quo noxius perire non debeat? Extra. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest. Non speramus ut Flamininum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant: tamen in his etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent
b.436
furoris, sed plus et corporis; semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit. MVRREDIVS dixit tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur sensus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam retuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus ut sensus. Omnia autem genera corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.
p.452
Per uim metumque gesta non sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui cognouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alterum ex illis dedisset. pactum interpositum est. reddit illi duos, repetit unum. Cum alienis diuidemus liberos, quos non diuidimus cum matribus? Vtrumque genui, utrumque desideraui, pro utroque pactus sum. Vna nati sunt, una expositi, una educati; redditi distrahuntur. distraxit illos fortuna aliquando a parentibus, numquam ab ipsis. Duos exposui, quia alterum eligere non poteram. In auctione fratres quamuis
b.437
hostilis hasta non diuidit: plus quiddam est geminos esse quam fratres; perdit uterque gratiam suam nisi cum altero est. Ignoscat retinenti meos cum ipse concupiscat alienos. Agnitio diuidet quos iunxit etiam expositio? Omnia pro filio paciscor praeter filium. Pactus sum flens, tremens, tamquam cum exponerem. Mihi tunc uis et necessitas erat; non enim poteram inuenire filios nisi alterum promisissem. Pars altera. Vtrumque potestis ex hoc iudicio patrem dimittere. Liberis hic carere consueuit; ego et cum unum accepero, necesse est torquear: duobus adsueui. Vim uocas quae te patrem fecit? Ego sustuli, ego educaui, ego reddidi; iste electurus est.
p.453
In ista ui duos filios perdidi. Lex arma et uincula et ultimum periculum conplectitur. Extra. In SABINVM CLODIVM uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt. dixit HATERIVS quibusdam querentibus quod pusillas mercedes acciperet, cum duas res doceret, numquam magnas mercedes accipere eos qui hermeneumata docent. MAECENAS dixit: *tudei/dhn d' ou)k a)/n gnoi/hs pote/roisi metei/h. CASSIVS SEVERVS ab auditione eius rediens, interrogatus quomodo dixisset, respondit: male kai\ kakw=s.
b.438
Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis accersiit; imperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. post in amicitiam tyranni receptus est. occiso tyranno praemium accepit. petuntur eius manus; pater defendit. Felicior essem si plures reos defenderem. Praecidetis tyrannicidae manus? quid hoc est? integer tyrannus iacet. Tam necesse fuit patrem caedere quam spoliare templa, uirgines rapere. 0 quantum istis debemus manibus, per quas iam nihil necesse est! Tales fuerunt, ut ex his posset tyrannum alter contempnere, alter occidere. Praecipitasti te, fili: hoc non est patri parcere sed tibi. Dura, fili; in tyrannum tibi per patrem eundum est. Vtrum ex filiis meis probatis? alter se occidit, alter
p.454
tyrannum. Suspensas leuiter admouebat manus: filius simulabat ictus, pater gemitus. Necessitas magnum humanae infelicitatis patrocinium: haec excusat Saguntinos, quamuis non ceciderint patres, sed occiderint. Si
---nec iste cecidisset. Ille me fratri reliquerat, hic tyranno. In lege, inquid, nihil excipitur. sed multa licet non excipiantur, intelleguntur et scriptum legis angustum, interpretatio diffusa est. Quid interest lege excipere, ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit? ne puniatur infans, si pulsauerit patrem? Hoc qui cogente tyranno fecit, ipso fuit miserior uapulante. Non est inpudica quae arcessita est a tyranno; non est sacrilegus sacerdos qui deorum
b.439
inmortalium dona suis manibus pertulit ad tyrannum. Patre iubente fecit, nec cecidit iste, sed paruit. Vltio caesi patris nullius est nisi patris. Si a quolibet alieno caesus essem et iniuriarum agere nollem nemo nomine meo ageret. nunc nihil interest; poena maior est eius qui cecidit, ius idem eius qui caesus est. Pars altera. Tamdiu cecidit patrem donec placeret tyranno satelles. “Pro republica feci.” Ideni et reipublicae imputas et tyranno. Habuisti quod iactares tyranno: frater maluit mori; periit ne parricidium faceret aut uideret. Caesus, inquid, poenam remitto. Mirarer nisi pro tam bono patre fuisset qui mori uellet. Pater, inquid, uoluit. sed frater noluit. Pater, inquid, uoluit. ita tu non tyranno tantum, sed etiam patri dignus uisus es parricidio? Cecidisti patrem cum et legem nosses et fratrem. Extra. Ab Oppio proconsule, cum quo in Cretam SABINVS ierat, in theatro Graeci postulare
p.455
coeperant,ut Sabinus maximum magistratum gereret. Mos autem est barbam et capillos magistratui Cretensium summittere. Surrexit Sabinus et silentio manu facto, hunc magistratum, inquid, ego Romae bis gessi. bis enim reus causam dixerat. Graeci non intellexerunt, sed bene precati Caesari petebant, ut illum honorem Sabinus et tertio gereret. Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae: illa enim minime lauta res est. Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?
b.440
De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit, dubiis signis cruditatis et ueneni. tertium filium auus maternus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti patri per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. Habui filiam, quamuis unus filius supersit, fecundam. Aput me nutriatur sine. Quid times? ne non admittare, cum ueneris? Non quaeris filios quos perdidisti; quem non perdidisti quaeris. Pater a me unum repetit, ego duos a patre. Plus habeo quod auo quam quod reo timendum sit. Veni ad aegrotantes nepotes, admissus non sum: haec uera uis fuit. Nulla uis est quae arma, pugnam, uulnera non habet. Describe istius comitatum
p.456
tumultus: unus puer est et unus senex. Rapuisti, inquis, filium meum. immo nepotem meum sustuli, immo uenientem non potui excludere. Si cuius obsessi a latronibus armata manu coniugem liberosque rapuissem, accusari posset beneficium meum ? Et medici alligant et corporibus nostris ui medentur. Non potest mecum agere tamquam cum alieno. habet sua iura natura et hoc inter auum et patrem interest, quod ano seruare licet suos, patri et occidere. Quae ista est tam sera pietas, tam praepostera? quaerere tuos a tertio incipis. Quisquis puero fauit ne inueniretur optauit. Pars altera. Non ut nepotem seruaret fecit, sed ut infamaret uxorem ueneficii, me ueneficae emancipatum. Mihi
b.441
cum socero, iudices, ne uiua quidem priore uxore conuenit, mortua uero inimicum professus languente puero cum uociferatione atque conuitio auspicans quidquid accidit uenit, qui ad sanos nepotes numquam ante uenisset. non admisi; et tunc enim uidi uenire rapturum. Extra. Habet hoc MONTANVS uitium: sententias suas repetendo corrumpit, dum non contentus unam rem semel bene dicere, efficit ne bene dixerit. Propter hoc solebat SCAVRVS Montanum inter oratores Ouidium uocare; nam et Ouidius nescit quod bene cessit relinquere. Cum Polyxene esset adducta tumulo Achillis immolanda, Hecuba dixit:
cinis ipse sepulti In genus hoc pugnat.
poterat esse contentus, adiecit:
tumulo quoque sensimus hostem.
p.457
neque hoc contentus adiecit:
Aeacidae fecunda fui.
Aiebat Scaurus non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere.
b.442
Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram et ex ea sustulit filiam. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam ueneficii. dampnata dum torqueretur dixit consciam filiam. petitur ad supplicium puella. pater defendit. Non prodesset tibi, puella, quod te amauit frater, nisi mater odisset. Nefanda mulier, etiam filiae nouerca, ne mori quidem potuit, nisi et occideret. In gladiatoribus quoque condicio dura uictoris est cum moriente pugnantis. nullum magis aduersarium timeas quam qui uiuere non potest, occidere potest. Concitatissima est rabies in desperatione et morte ultima in furorem animus inpellitur. Quaedam ferae tela ipsa conmordent et in mortis auctorem per uulnera ruunt. gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit. naturali quodam deploratae mentis affectu morientibus gratissimum est commori. O mendacium simile ueneficio! dum nouercae meminit, matris oblita est. Peto ne quia filium uindicaui, filiam perdam. Nisi succurritis, nouerca uicit, ego uictus sum. Ne inter
p.458
supplicia quidem desiuit occidere. Prosit aput uos puellae quod eam pater laudat, prosit quod mater accusat. Conscia, inquid,
b.443
est filia. ego torqueri coepi, nouerca torquere. Habui filium talem, ut illum amare posset nouerca, nisi in eam incidisset quae odisse etiam filiam posset. Seruus furti tortus Catonem conscium dixit. utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod nouerca tam sero, puella tam cito? In hoc poenas ueneficii dabat, ut accusationis exigeret. Pars altera. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena radicibus statim pestifera sunt. Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini. Nouerca in hoc priuigno dedit uenenum, ut filia sola heres esset; idcirco adhibuit et consciam.
b.444
Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adolescens sordidatus sequi diuitem coepit. diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, argueret. adolescens ait: accusabo cum potero. diues petens honores repulsus est; accusat iniuriarum pauperis filium. contradicit. Gratias ago diuiti, quod quos odit iam reos facere contentus est. Non ambulabis, inquid, eadem uia, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis. perieramus si hic magistratus esset. Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis; quod non accusaui, timoris; quod repulsus est, uestrum est. Honores patre meo uiuo numquam petiuit. Vitium me meum sequitur: taceo. utinam hoc uitium habuisset et pater! Quando uobis non
p.517
sordidati sumus? Accusa, inquit, pauper diuitem. ambulare mihi arbitrio meo non licet. Accusa, inquit, reum perage, perora. quis accusare sic loquentem potest? Cur, inquid, me sequeris? aliud
b.446
ergo pauperes iter, aliud diuites habent? Quisquis percussor ruit quasi diues spolia contempsit. Mortuo patre meo — metuo enim ne quis se laedi putet, si dixero occisum. Sordidatus es, inquid, fles. Quid aliud facere possum occisi pauperis filius? Quid accusanti fecisset qui persequitur tacentem? Quare, inquid, sequeris me? ut aliquando mei miserearis, ut desinas adflictam domum persequi. Eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. “Cur non agis?” quia adeo non metuis, ut cogas. Sordidatus sum. Quod reo licet, lugenti non licet? an ne lugebo quidem quem uindicare non possum? Non erat in illo praeda quam grassator adpeteret; erat summa uirtus, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico petita sunt spolia. Quis caedem machinatus est? scire non possum; quod dissimulari non potest scio, quis optauerit. et tu diues inimicus es et ille inspoliatus inuentus est: non est cur accusem, sed est cur suspicer. Pars altera. Vt scias te inuidiam mihi facere, cum dixissem: “accusa me,” non negasti, sed respondisti: accusabo cum potero.
b.447
Viro forti praemium. si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit
p.518
pater a filio ut sibi cederet; ille noluit. iudicio contenderunt; uicit patrem. petit praemio statuas patri. abdicatur. Quem optem nescio iudicii huius euentum, cum crimen meum sit uicisse. Patriae iudicium habeo, patris perdidi. Patrem in acie uidi, pugnaui cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Vici non filius patrem, .sed iuuenis senem. ego uici, sed omnes gratulati sunt patri. Cogitaui Horatium Etruscas acies corpore suo submouentem; cogitaui Decium qui nec ipse patri cessit. Pugnabam non tantum inperatori, sed etiam patri. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. Pudeat, pater, si te uicit filius abdicandus. Ego praemium habeo, tu et praemium et uirum fortem. Virtutes nostrae silentio praeterissent; inlustratae sunt dum conferuntur. Iudicauerunt non quod erat, sed quod te malle credebant. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. Pars altera. Nolo habitare cum aduersario meo. non capit idem contubernium uictum et uirum fortem. Statuas, inquid, tibi posui. immo ne possem umquam uictum me obliuisci, ignominiam meam in aes incidisti.
b.448
Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est, cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem, a quo non recepta ait patri: quemadmodum uis tibi satis faciam? ille
p.519
respondit: morere. suspendit se ante ianuam eius. accusatur pater a filio dementiae. contradicit. Sic sibi satis fieri ne uictor quidem uoluit. Nullum fuit in proscriptione mulieris caput. Inquinasti filiae sanguine penates. quamquam quid loquor penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit; et hoc ille propter filiam fleuit. “Quemadmodum uis satis tibi faciam?” hoc ipso satis fecisse debuerat puella adeo et in maritum et in patrem pia, ut alterum usque in mortem secuta sit, alteri etiam morte satis fecerit. Periculose offendo patrem qui nescit ignoscere. “Morere.” quid aliud meruerat, si satis facere noluisset? Defendisti Ligarium, Cicero. quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Ante ipsum domus limen extincta est, ne dubitari posset, marito perisset an patri. Meruerat, inquid. accusas etiamnunc? et certe iam tibi satis factum est. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas. Optima ciuilis belli defensio obliuio est. Morere, inquid. etiam quibus animaduertere in dampnatos necesse
b.449
est, non dicunt: “occide,” non: “morere,” sed: “age lege;” crudelitatem imperii uerbo mitiore subducunt. Pars altera. Mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. Multa debes dementiae signa colligere; non potes patrem propter uerba dampnare. Animaduertit Manlius in filium et in uictorem quidem; animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros. uide an sub his exemplis liceat patri fortius tantum loqui. Contumaciter rogauit et quemadmodum periit; nihil agnoui filiae, nihil uictae. non misit ad patrem fratrem. an etiamnunc
p.520
irascitur fratri? cur me solum rogat, cum duobus satis facere debeat? Victor, inquid, cito exoratus est. Facilius est ignoscere bello quam parricidio. Etiam morte patri quaesiuit inuidiam. Perisse propter patrem dicitur mulier, quae unum habuit propter quem mori posset.
Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos educabat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent. accusatur laesae reipublicae. Factum est ne liberos patres aut agnoscant aut recipiant. Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. Effectum est ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere. Alterius comminutas scapulas in deforme tuber extundit. Produc familiam tuam. Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam. Sua cuique calamitas tamquam ars
b.450
adsignatur. Intuemini illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid exhorrescitis ? sic iste miseretur. Nouum monstrum: integer alitur, debiles alunt. Perissent, inquid. ita non infelicius supersunt? Perissent, inquid. interroga patres utrum maluerint. Quanti ex his uiri fortes, quanti tyrannicidae, quanti futuri sacerdotes? nec incredibilia loquor: ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert. Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites, si praeterissent. Quorum cum ubique
p.521
audiantur preces, in sua tantum causa cessant. Abscissa est illi lingua et est rogandi genus rogare non posse. Miseremini omnium, iudices, quorum singulorum misereri soletis. Istis nos uindictam negaturos putas quibus ne id quidem negauimus quod tibi daturi erant? Res indignissima: cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit. Exsurgite, miseri, et hodie primum uobis rogate. Tibi, inquid, cotidiana captura non constat; apparet te nondum satis miserum uideri. Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant. Alunt istum qui se alere non possunt. Non est qui rogare nesciat; solet etiam docere. Non habes tot membra quod debes. Ergo tu, cum de misericordia publica cogitares, tam crudelis esse potuisti? Miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Omnes omnibus stipem conferunt, dum unusquisque timet ne filio neget. Effecisti ut maius esset malum educari quam exponi. Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.
b.451
Pars altera. Debilitasti, inquid. plus illis patres nocuerunt. Quid uidetur lanista qui iuuenes cogit ad gladium et tamen non accusatur laesae reipublicae? quid leno qui stuprum pati cogit inuitas nec rempublicam laedit? Ego reum non laudari desidero, sed absolui: noceat hoc illi cum honores petet. potest enim aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus. Vt illis multum ablatum sit, uita reddita est. Reipublicae laesae non potest agi eorum nomine qui sunt extra rempublicam. Egens homo et qui ne me quidem alere, nedum alios possem, sustuli relictos quibus non
p.522
iniuria fieret, si aliquid detraheretur, sed beneficio cederet, si uita seruaretur. Faciant inuidiam, dicant illos per me tam misere uiuere, dum fateantur per me uiuere. Vnius misericordia uiuunt, omnium aluntur. Mirum est uacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos agat. Ciuitatis istius principes diuitias suas exercent contra naturam: excisorum greges habent; exoletos suos, ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint, amputant et quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam pauci uiri sint. his nemo succurrit delicatis et formosis debilibus. Curatis quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt et miserrimorum iuuenum simplicitate decepta speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum detrudunt.
b.452
Reipublicae laesae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum senem; Athenas perduxit, deinde torsit; ad exemplar torti Promethea pinxit. Olynthius in tormentis periit. ille in templo Mineruae tabulam posuit. accusatur laesae reipublicae. Senex abstractus a liberis super exustae patriae cinerem stetit: ad figurandum Promethea satis
p.523
tristis est. Nemo ut naufragum pingeret, mersit hominem. Vltima Olynthii deprecatio fuit: redde me Philippo. Seruus, inquid, meus fuit. putes Philippum loqui. Aedem Mineruae sic fugimus tamquam castra Macedonum. Parum, inquid, tristis est. Aliquis Olynthius parum tristis est? Vis, Parrhasi, tristem uidere? duc illum ad Olynthum iacentem. scis certe quam tristem emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus. Nemo Olynthius tortus esset, si omnes illos Macedones emissent. “Torqueatur.” hoc nec sub Philippo. “moriatur.” hoc nec sub Ioue. Sic iste hospitalis Olynthio fuit. Hoc Promethea est facere, non pingere. Emi, inquid. immo si Atheniensis es, redemisti. In isto templo pro Olynthiis uota suscepimus. Ille carnifex Graeciae istum tamen non amplius quam uendidit. Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset. Quemcunque praeco flentem uiderat agnoscebat emtorem. Vereor ne quis
b.453
cum audierit Olynthii uerbera, tormenta, ignes, queri me de Philippo putet. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus est, si nobis, iratum uicit Philippum. Tantum patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit. Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus: dubius est inter ista Parrhasius studiosius pingat an saeuiat. Producitur respiciens patriam senex; placuit Parrhasio uultus infelix. Olynthius aliquid habuit Promethei simile etiam
p.524
ante tormenta. Ignis, tormenta, ferrum: officina haec pictoris an Philippi est? Pars altera. Numquam unius malo publica fama corrumpitur. solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari tormentis captiui possit. Laesisti, inquid, rempublicam, quod hanc picturam in templo posuisti. laedunt rempublicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt. Peccauerunt ergo recipiendo tabulam etiam sacerdotes. cur tamen non reciperent? deorum crimina in templis picta sunt. Multum semper artibus licuit: medici ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera hominum resciderunt.
b.454