Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reuersus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tormentis periit. maritus incerto quid quaesierit, se suspendit. imperat alteri filio pater ut eandem ducat; nolentem abdicat. Duc, inquid, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum frater inuenit. Haec est mihi causa abdicationis quae fratri mortis fuit. Duc, inquit, fratris uxorem. temtari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis. Legi iam uxorem quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari uelit, quae, si uiro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum. Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere. Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.

b.426

p.384

Homicida insepultus abiciatur. Quidam se occidit; petitur ut insepultus abiciatur. contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum fortuna uincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam inuidiosum, quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte reperisses. Quid est in uita miserius quam mori uelle ? quid in morte quam non posse sepeliri ? Quis miretur eum mori uoluisse, quem fugientem quoque fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus qui expulit sepelit; suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos qui uiui uruntur, poena funerat. Irascere interfectori, sed miserere interfecti. Homicida, inquid, est, quia se occidit. Huic irasceris? pro quo irasceris? Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui. non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit,

b.427
nec ullo maior dux fuit quam quod se ducem non esse mentitus est. Non postulo ut
p.385
gloriosum mori, sed ut tutum sit. Non magis crudeles sunt qui uolentes uiuere occidunt, quam qui uolentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit; celebretur Cato: huic miserrimo, quod aliquid non ignaue de spiritu suo statuit, tantum inpune sit. Etiam uulnera infelicis in crimen scrutantur. Aestimate an uiuere licuerit, cui ne mori quidem licuit. Pars altera. Facinus indignum si inueniuntur manus, quae sepeliant eum quem occiderunt suae. Sumsit gladium, uideo ardentes oculos — in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogitat. Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod dampnari non potest. Contra hos inuentum est, ut aliquid post mortem timerent, qui non timent mortem. Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.