Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non
Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. iuuenis raptorem se negauit. conuictus est. illa mortem petit. raptor contradicit. Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc
Magistratus de confessa sumat supplicium. Amisso quaedam uiro cum duobus liberis, suspendit se. incidit ei laqueum tertius filius. illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium. uult magistratus tamquam de confessa supplicium sumere; filius contradicit. Facio, iudices, in foro quod domi feci: matrem mori prohibeo. Quomodo, inquid, fecisti? quo loco quae sustuleras condidisti? haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam nouerat. Amissis duobus liberis sacrilega sibi uidebatur quod uiuebat. Non adfuturus ueni, sed seruaturus. Alii pro reis rogant, ego rogabo ream. Nullum habet accusator nisi in subselliis meis testem. Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit. Fertur quaedam uiso contra spem filio expirasse. si ad mortem agit matres magnum gaudium, quid magnus dolor? Mater, habes non mediocre solatium: uides aliquid et deos perdere. Magis deos miseri quam
Sacrilego manus praecidantur. Elii ab Atheniensibus Fidian acceperunt, ut his Iouem Olympium faceret, pacto interposito, ut aut Fidian aut centum talenta redderent. perfecto Ioue Elii Fidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus reddunt. petunt Athenienses centum talenta. contradicunt. Iam Fidian commodare non possum. Tunc demum illa maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus duxit. Ante sibi quam operi Iouem fecit. Sacrilegi uos estis qui praecidistis consecratas manus. Primum sanguinem deus sui uidit artificis. Testor Iouem, proprium iam Fidiae deum. Ars alios in miseria sustinet, te miserrimum fecit. Paciscendum Fidian manus fecerant. Sine eo Fidian nos recepturos putatis, sine quo uos accepturi non fuistis ? Commodauimus qui facere posset deos, recepimus qui ne adorare quidem possit. Non pudet uos Iouem debere sacrilego? Superest homo, sed artifex periit. Poenam nobis Fidiae, non Fidian redditis. Manus quae solebant deos facere, nunc ne homines quidem rogare possunt. Talem fecit Iouem, ut hoc eius opus Elii esse ultimum uellent. Manus commodauimus, manus reposcimus. Elius est testis, Elius accusator, Elius iudex, Atheniensis tantum reus. Inuoco deos, et illos quos fecit Fidias et illos quos facere potuit. Recepimus Fidian: confiteor, si possumus commodare.
Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reuersus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tormentis periit. maritus incerto quid quaesierit, se suspendit. imperat alteri filio pater ut eandem ducat; nolentem abdicat. Duc, inquid, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum frater inuenit. Haec est mihi causa abdicationis quae fratri mortis fuit. Duc, inquit, fratris uxorem. temtari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis. Legi iam uxorem quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari uelit, quae, si uiro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum. Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere. Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.
Homicida insepultus abiciatur. Quidam se occidit; petitur ut insepultus abiciatur. contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum fortuna uincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam inuidiosum, quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte reperisses. Quid est in uita miserius quam mori uelle ? quid in morte quam non posse sepeliri ? Quis miretur eum mori uoluisse, quem fugientem quoque fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus qui expulit sepelit; suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos qui uiui uruntur, poena funerat. Irascere interfectori, sed miserere interfecti. Homicida, inquid, est, quia se occidit. Huic irasceris? pro quo irasceris? Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui. non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit,
Abdicauit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit; petiit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius contradicit. Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus. Reuertere, dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea