Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Liberi parentes alant aut uinciantur. Quidam habens uxorem et filium profectus in piratas incidit. scripsit utrique de redemtione. uxor flendo caeca facta est; filium euntem ad redemtionem alimenta poscit; non remanentem alligare uult. Nauigaturus uxori filium reliquid, nec adhuc caeca erat. Non est quod mulieris affectum lege aestimetis qua minatur; omnia facit ne filius

p.374
alligetur. Quotiens duobus est communio, potestas eius fit tota qui praesens est. Pars altera. Vnus uinculis duos alligat. Victo mater catenas denuntiat, uictori ad piratas eundum est. Filius familiae nulli possum seruire nisi patri. Petis ab eo alimenta quem pater peregre mittat. primae partes patris sunt, secundae matris. ille peregre est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter ciues; ille alligatus, tu soluta. at
b.416
tu caeca es. infelicior ille quod uidet catenas suas et caedes et uulnera et cruces eorum qui non redimuntur. At periculosum est. quam multi nihil pro patribus periculosum putarunt! Non, inquit, uindictam sed misericordiam quaerit. Ita quisquam exigit pietatem, ut impediat? Extra. CALVVS, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo uos, iudices, num si iste dissertus est, ideo me dampnari oportet?