Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

De moribus sit actio. Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; caput ad Antonium retulit. accusatur de moribus. Occidit Ciceronem Popilius. Iamne creditis occisum ab isto patrem? Occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. Antonius, inquid, iussit. Non te pudet, Popili? imperator

b.413
tuus te credidit posse parricidium facere. Abscidit caput, amputauit manum. minus in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. Pro dii boni! occisum Ciceronem malos mores uoco. Hoc unum feliciter, quod ante occidisti patrem quam Ciceronem. Facilius pro parricida Cicero iudicem mouit quam pro se clientem. Ad uos hoc, patroni, spectat exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum debet. Abscidit ceruices. Parce iam, Popili: nihil tibi nisi occidendum mandauit Antonius. Pudeat te, Popili: accusator tuus uiuit. Non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium fecisse meminisset. Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. Non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in capto uidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor libenter se Hortensi clientem professus est; et Hortensius bona Pompei, non Pompeium defenderat. Ita tu, Popili, si Antonius iussisset, et patrem occidisses? Pars altera. Si illa tempora in crimen uocas, dicis non de hominis, sed de reipublicae moribus.
p.372
Miraris si eo tempore necesse fuit Popilio occidere quo Ciceroni mori? Ciceronis proscriptio fuit occidi, mea occidere. iussit imperator, iussit uictor: ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat respublica? Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio.
b.414